- NOKELOS
- NOKELOSRabbinus, auctor paraphraseos Chaldaicae Pentateuchi: floruit ante Christum natum. Proin male confunditur, cum Aquila Pontico, qui Graecus erat, et post Christum viguit. Peturs Galat. l. 1. c. 3. Torniel. etc. Vorstio vero, recentionis aevi hunc commentatorem fuisse, inde videtur, quia nec Origenes, nec Hieronymus, ambo versatissimi in Lingua Hebraea et Chaldaica, neque ullus Veterum huius Onkelosi meminit, cuius tamen non exiguus poterat esse usus, in redarguendo quandoque Iudaeos, ad Chronol. Rabbi Ganz.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.